라틴어 문장 검색

indeque sibi castrum statuunt adversus civitatem eamque obsidione vallant, machinas construunt, ignem supponunt et omne ingenium suum apponunt ad captionem civitatis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:7)
Anteque auroram surgentes cum omni multitudine ad ipsam accurrerunt turrim eamque vallantes, ne adiutorium e civitate illis superveniret, obpugnare coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:5)
Interim Nortmanni Meldis civitatem obsidione vallant, machinas instruunt, aggerem conportant ad capiendam urbem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:1)
Odo vero rex Corbeiam venit indeque Atrebatis castrumque seu monasterium sancti Vedasti obsidione vallavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:1)
Quibus resistentibus magna persecutores strage ceciderunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:4)
Qua rerum deformi strage pater familias commotus, ut importunum atque lascivum me cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clausum iubet cohiberi, ne rursum convivium placidum simili petulantia dissiparem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:4)
Tunc inter confertam trepidae multitudinis stragem e tribus iunior offenso lapide atque obtunsis digitis terrae prosternitur, saevisque illis ac ferocissimis canibus instruit nefariam dapem:
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:1)
super eos irruens ultione stragis.
(ARCHIPOETA, IX136)
Eodem anno frater Inwari et Healfdene cum viginti et tribus navibus de Demetica regione, in qua hyemaverat, post multas ibi Christianorum strages factas, ad Domnaniam enavigavit, et ibi a ministris regis cum mille et ducentis infelici exitu perperam agens occisus est ante arcem Cynuit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:1)
Eodem anno Aelfred, Angulsaxonum rex, post incendia urbium stragesque populorum, Lundoniam civitatem honorifice restauravit et habitabilem fecit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 83 86:1)
Circumdederunt me aquae usque ad guttur, abyssus vallavit me, iuncus alligatus est capiti meo.
(불가타 성경, 요나서, 2장6)
Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, quae flammis aetnae eructantibus, quod diluuium tantas strages dederint?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:2)
Quorum impetum Mithridates magna cum prudentia [constantiaque virtutum et Alexandrinorum imprudentia] consuetudine nostra castris vallatis sustinuit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:7)
Haec cum et opere magno vallata et loci natura munita animadverteret confertamque armatorum multitudinem collocatam in vallo videret, lassos itinere ac proeliando milites ad oppugnanda castra succedere noluit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:2)
et fit magna strages in mense iunio.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1053 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION