라틴어 문장 검색

sic odium coepit glandis, sic illa relicta strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 48:1)
cum primis fida canum vis strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:8)
exanimis pueris super exanimata parentum corpora non numquam posses retroque videre matribus et patribus natos super edere vitam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:2)
multa siti prostrata viam per proque voluta corpora silanos ad aquarum strata iacebant interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum, multaque per populi passim loca prompta viasque languida semanimo cum corpore membra videres horrida paedore et pannis cooperta perire, corporis inluvie, pelli super ossibus una, ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:5)
omnia denique sancta deum delubra replerat corporibus mors exanimis onerataque passim cuncta cadaveribus caelestum templa manebant, hospitibus loca quae complerant aedituentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:6)
Unde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:1)
Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:5)
Decidet exanimis, vitamque reliquit in astris Aereis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:2)
triclinia lectis eburneis strata fuerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:2)
Haud segnis strato surgit Palinurus et omnes Explorat ventos atque auribus aera captat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 10:1)
Rupta quies populi, stratisque excita iuventus Diripuit sacris adfixa penatibus arma, Quae pax longa dabat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:50)
Sed cum membra premit fugiente rigentia vita, Vultusque exanimes, oculosque in morte natantes, Necdum est ille dolor, sed iam metus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:13)
non ante revellar, Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:48)
Sic fata, relictis Exsiluit stratis amens, tormentaque nulla Vult differre mora.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:49)
seque arma tenente, Ac nondum strato, Magnum vicisse negavit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION