라틴어 문장 검색

Quid autem tanto fortunae strepitu desideratis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:1)
Ea re constituta, secunda vigilia magno cum, strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 11장1)
Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant et tela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 33장1)
Labienus noctu tribunis militum primisque ordinibus convocatis, quid sui sit consili proponit et, quo facilius hostibus timoris det suspicionem, maiore strepitu et tumultu, quam populi Romani fert consuetudo castra moveri iubet. His rebus fugae similem profectionem effecit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 7장8)
Quorum strepitum vigiles castrorum cum sensissent, exploratoresque missi quae gererentur renuntiassent, Caninius celeriter cum cohortibus armatis ex proximis castellis in frumentarios sub ipsam lucem impetum fecit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 36장4)
ad quod symphoniae et cymbala strepitusque proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장53)
26 Attonitos quoque raro videmus, quorum et corpus et mens stupet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 26장1)
ad quod symphoniae et cymbala strepitusque proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 10:6)
Attonitos quoque raro uidemus, quorum et corpus et mens stupet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 26장 1:1)
ad quod symphoniae, et cymbala, strepitusque proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 10:8)
Attonitos quoque raro videmus, quorum et corpus et mens stupet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVI De Attonitis. 1:1)
cum procul augeri nitor et iucundior aër attonitam lustrare domum fundique comarum gratus odor.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:150)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
visceribus frustra castum Lucretia ferrum mersit et attonitum tranavit Cloelia Thybrim?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:273)
Hos inter strepitus funestior advolat alter nuntius:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:274)

SEARCH

MENU NAVIGATION