라틴어 문장 검색

quod malum, praeterquam atrox, super tot clades etiam novum, cum stupore ac miraculo torpidos defixisset qui aderant et consilium advocandum de eo censerent, negat consilii rem esse Scipio iuvenis, fatalis dux huiusce belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 636:1)
circumeuntes enim tentoria primo, deinde in principiis praetorioque, ubi sermones inter se serentium circulos vidissent, adloquebantur percunctantes magis quae causa irae consternationisque subitae foret quam factum accusantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 374:1)
quorum gemitus primo morientium exauditus, deinde subita consternatio ex somno et tumultus, cum causa ignoraretur, postremo certior res aliis excitantibus alios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 94:1)
haec consternatio muliebris, sive sua sponte sive auctoribus vobis, M. Fundani et L. Valeri, facta est, haud dubie ad culpam magistratuum pertinens, nescio vobis, tribuni, an consulibus magis sit deformis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 15:1)
auxilia enim subsidiaria, quae proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 478:2)
hoc autem ita esse a serpentibus licet aspicere, quae, per calorem cum exhaustam habent umoris refrigerationem, tunc acerrime moventur, per brumalia autem et hiberna tempora ab mutatione caeli refrigeratae, inmotae sunt stupore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장33)
si in tantae felicitatis apparentia, mea parvitas erubuit, cum humanae fragilitatis ignorantiae tenebrosa caligo, admirationis impotens hebetudo, frequensque stuporis concussio, quodam germanitatis foedere socientur, ut ex horum sociabili contubernio, humanae naturae fragilitas sit quasi discipulus a disciplinante convictus suorum mores informante, qui in novorum primitiis, in magnorum stipendiis, etiam ignorantia tenebrari, et stupore percuti, et admiratione saepe solet vulnerari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION