라틴어 문장 검색

Veruntamen, ut princeps prudens et animosus, non in tantum a belli consiliis abhorrebat quin decretum ei esse bellum eligere potius quam ut Gallum sibi Britanniam subiicere permitteret, quod tam amplus et opulentus fuisset ducatus, et tam opportune situs ad Angliam infestandam, sive bello, sive impediendo commercium.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:20)
Neque tamen, si quis deliquisset, sancitum erat ut populari actioni subiiceretur, sed ut terra ipsa in manus regis aut domini caperetur quoad dimidium proficuorum donec domus ac terrae reparatae forent et restitutae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:14)
Nam populi Gandavi praesertim et Brugarum (praesente ipso Maximiliano) arma subito ceperant et nonnullos ex officiariis eius principalibus interfecerant, eique ipsi custodiam circumdederant usque quo et ipsum et aliquos ex consiliariis suis iureiurando obstrinxisset ut veniam omnium anteactorum concederet, neque ea in posterum quaestioni subiicere aut vindicare vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:4)
Attamen portus regni clausit, vel saltem ministros praefecit qui commeantes ultro citroque observarent et suspectos examini subiicerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:2)
unum, ut imposturam Perkini omnium oculis subiiceret, alterum, ut coniuratos inter se comitteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:5)
10. Quamvis autem esset apprehensionum et suspicionum plenus, attamen sicut facile eas admittebat, ita rursus dimittebat, easque iudicio suo subiiciebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 10:1)
ea subjiciendo examini, quae logica vulgaris tanquam fide aliena recipit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:3)
Hinc elementum ignis cum orbe suo introductum est ad constituendum quaternionem cum reliquis tribus, quae subjiciuntur sensui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:4)
Etenim quum quis rerum varietatem, et pulcherrimum apparatum qui per artes mechanicas ad cultum humanum congestus et introductus est, oculis subjecerit, eo certe inclinabit, ut potius ad opulentiae humanae admirationem, quam ad inopiae sensum accedat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:3)
Tum periculum revera ingruit, cum potentiores expectent dum aquae moveantur apud vulgus, ut ita demum animos exulceratos prodere possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:6)
Magnitudo imperiorum, quoad molem et territorium, mensurae subiicitur, quoad reditus, calculis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:2)
Exercitus Persarum in campis Arbelae oculis Macedonum tanquam vastum hominum pelagus subiiciebatur;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:5)
Examini tamen subiicias consuetudines tuas diaetae, somni, exercitationis, vestium, mansionis, et similium, et, si quid nocumento esse iudices, experire illud paulatim exuere, ita tamen ut, si ex mutatione nocumenti aliquid perceperis, ad consueta redeas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:11)
Rursus, colonia a numerosiore concilio (intelligo in regione, matre coloniae residente) non pendeat, nec ob contributiones exiguas multitudini nimiae subiiciatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:41)
Videre est facies nonnullas quarum partes singulae examini si subiiciantur vix unam reperies quam separatim probes, quae tamen in consortio satis placent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION