라틴어 문장 검색

Neque ulla res prohibet, etiamsi callus est, tamen quia cingit, tunicam nominari.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 2:7)
Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua uenit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 4:5)
Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perueniunt eique inhaerescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 31:3)
Tum super farina ex aqua frigida subacta inicienda est, utendumque eo uinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 1:3)
hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 9:3)
In quo ipso uidendum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute caluariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisue lacerata uehementes febres cum inflammationibus excitat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 8:2)
deinde in longitudinem inplicata linamenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:6)
Si id maius est membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolui, idque os, ubi iam nudatum est, abscidere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 28:2)
Stomachus lateribus cingitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 1:1)
maximeque cerussam solani succo, aut cimoliam cretam aqua pluviali exceptam, aut ex eadem aqua subactam farinam, cupresso adjecta, aut, si tenerius corpus est, lenticulam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 79:6)
eaque inflammatione cingitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 2:9)
Super utrumque oportet imponere elaterium, aut lini semen contritum et aqua coactum, aut ficum in aqua decoctam, aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, III De Sycosi. 2:4)
noctu vero, quo commodior quies , non alienum est, superimponere candidi panis interiorem partem ex vino subactam:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 12:2)
succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex vino subactum super oculum imponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 69:2)
imponendi vitelli cum rosae foliis ex passo subactis:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 31:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION