라틴어 문장 검색

165. Scimus technologiam, quae combustibilibus fossiciis nititur, quae multum polluunt – praesertim carbo, sed etiam petroleum et minus gasium –, paulatim et absque cunctatione esse substituendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:1)
tandem deprendere rectum doctus iter caput augustum diademate cinxit appellans patrem patriae, populi atque senatus rectorem, qui militiae sit ductor et idem dictator censorque bonus morumque magister, tutor opum, vindex scelerum, largitor honorum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2155)
Te isti virum do amicum tutorem patrem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 589)
nam mores facile tutor.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 117)
"vel cum decorum mitibus pomis caput Autumnus agris extulit, ut gaudet insitiva decerpens pira certantem et uvam purpurae, qua muneretur te, Priape, et te, pater Silvane, tutor finium."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 23)
sed Cicero quidem his pulcherrimos illos de Oratore substituit, ideoque , tanquam falsa praecipiat, non potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 143:1)
frequentissime vero in iis utimur ficta personarum, quas ipsi substituimus, oratione, ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus, alloquitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 271:1)
fidem debet tutor, et procurator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 167:3)
Sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum ipsorum, a quibus laeduntur, caritatem, neque alio modo invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia, cum senex adolescentis alieni convicium, honestus inferioris fert;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 87:2)
Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Graeci ἀντικατηγορίαν vocant, nostrorum quidam concertativam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 80:3)
fortuna quoque saepe substituitur culpae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 179:1)
substitutus heres erat, si postumus ante tutelae annos decessisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 226:1)
tabulas publicas Larini corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et deinceps adhuc multa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 192:3)
nec causanti pupillo sic tutor irascatur unquam, ut non remaneant amoris vestigia et sacra quaedam patris eius . iam quomodo contra abdicantem patrem, querentem uxorem, agi causam oporteret, in libro, ut arbitror, dixi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 60:1)
sic hic faciendarum amicitiarum artifex substituet alium in locum amissi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION