라틴어 문장 검색

Huic successit in regno Aripert;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 133)
Adrianus papa obiit, et Leo, mox ut in locum eius successit, misit legatos cum muneribus ad regem;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 116:2)
Aprilis visa est in sole quasi parva macula, nigra tamen, paululum superius medio centro eiusdem sideris, quae a nobis octo dies conspicitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:13)
Godofrido Danorum rege mortuo Hemmingus filius fratris eius in regnum successit ac pacem cum imperatore fecit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 206:1)
Cui cum Sigifridus nepos Godofridi regis et Anulo nepos Herioldi, et ipsius regis, succedere voluissent neque inter eos, uter regnare deberet, convenire potuisset, comparatis copiis et commisso proelio ambo moriuntur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 212:3)
Cuius rei nuntium cum Hludowicus filius eius in Aquitania apud Teodadum villam, ubi et ipse tunc hibernabat, plurimis deferentibus accepisset, tricesimo, postquam id acciderat, die Aquasgrani venit summoque omnium Francorum consensu ac favore patri successit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 225:1)
Nam Leo imperator, qui Michaheli successerat, dimisso Amalhario episcopo et Petro abbate, qui ad Michahelem quidem missi, ad se tamen venerunt, legatos suos, Christoforum spatarium et Gregorium diaconem, cum eis ad domnum Karolum et per eos descriptionem et confirmationem pacti ac foederis misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 226:2)
Cui cum Borna se penitus inparem conspiceret, omnia sua castellis inclusit et ipse cum delecta manu nunc a tergo nunc a latere insistens Liudewiti copias et noctu et interdiu, quacumque poterat, laceravit neque eum in sua provincia inpune versari permisit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 256:3)
Cui hiems in tantum prolixa successit et aspera, ut non solum minores rivi ac mediocres fluvii, verum ipsi maximi ac famosissimi amnes, Rhenus videlicet ac Danubius Albisque ac Sequana caeteraque per Galliam atque Germaniam oceanum petentia flumina, adeo solida glacie stringerentur, ut tricenis vel eo amplius diebus plaustra huc atque illuc commeantia velut pontibus iuncta sustinerent;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 275:2)
Cui in sede pontificali Folcho, vir admirabilis per omnia, successit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:1)
cui successit Honoratus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:6)
His etiam diebus moritur Evrardus Senonensis episcopus, cui succedit Waltherus iuvenis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:2)
Haistulfus archiepiscopus Magontiae civitatis obiit, et successit in locum eius Otgerus capellanus dominicus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 44:2)
Gregorius papa migravit de seculo, et successit in locum illius Sergius papa.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 62:2)
Moram autem faciente Gunthario veniendi in civitatem, successit in locum illius quidam tirannicus Hugo nomine, filius predicti comitis Cuonradi, qui non ut pastor, sed ceu lupus rapax gregem Dei invasit et idcirco annuente Domino celeriter inde deiectus est, occisis ab eo plurimis in eodem episcopatu.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION