라틴어 문장 검색

Iamque naves urbi undique admovebantur, et Tyrii desperatione torpebant, cum subito spissae nubes intendere se caelo et, quidquid lucis internitebat, offusa caligine extinctum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 19:2)
Igitur edita in vulgus Aegyptiorum responsa rursus ad spem et fiduciam erexere torpentes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 9:3)
"quae ubi primum impetum effudit, velut quaedam animalia emisso aculeo, torpet."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:16)
Quam cum avide turbidam hausissent, tendebantur extemplo praecordia premente limo resolutisque et torpentibus membris, cum supervenisset hostis, no vis vulneribus excitabantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 15:1)
quem Atarrhias torpentem adhuc occupat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 21:2)
A commilitonibus torpentes excitabantur, neque aliud remedium erat, quam ut ingredi cogerentur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 16:1)
quo viso rex, quamquam ipse tum maxime admoto igne refovebat artus, ex sella sua exiluit torpentemque militem et vix compotem mentis demptis armis in sua sede iussit considere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 17:2)
mox velut in vasta solitudine omnia tristi silentio muta torpebant ad cogitationes, quid deinde futurum esset, dolore converso.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 8:3)
Ad ultimum dolori succubuit obvolutoque capite accidentis genibus suis neptem nepotemque aversata cibo pariter abstinuit et luce.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 27:1)
Tum Perdicca, ut torpentes et obnoxios vidit, XXX fere, qui Meleagrum erumpentem ex contione, quae prima habita est post mortem Alexandri, secuti erant, a ceteris discretos elephantis in conspectu totius exercitus obicit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 20:1)
nam simul te, Lesbia, adspexi, nihil est super mi lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 512)
nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, alta Polyxenia madefient caede sepulcra, quae, velut ancipiti succumbens victima ferro, proiciet truncum submisso poplite corpus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 22:1)
sed cuivis quamvis potius succumbere par est quam matrem fratres ex patruo parere.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1112)
Et si Deus adest, nonne nefas est arbitrari iustitiam succumbere posse, quam ipse in tantum diligit, quantum superius prenotatur?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:19)
Et si iustitia in duello succumbere nequit, nonne de iure acquiritur quod per duellum acquiritur? 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION