라틴어 문장 검색

Saepe enim post haec gravis somnus, saepe sudor, saepe alvi deiectio pituitae cursum finit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장140)
Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet velandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장365)
tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fovendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장101)
Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit, idque saepe longiorem, semper annuam valetudinem bonam praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장43)
deinde in fronte frigidus sudor, eumque mors sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 23장8)
ex quo multus sudor oriri solet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장118)
tum etiam longior ulterioribus ex liquido cerato membris et mollis tamen unctio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장99)
aliud sudore digeri, aliud tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 67:3)
qua ille epota cum uini uim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 69:3)
Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 7:1)
Exercitationem recte sequitur modo unctio, uel in sole uel ad ignem;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 7:3)
Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 6:2)
Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 9:4)
Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 15:1)
Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION