라틴어 문장 검색

divini adsimulat capitis hoc ex persona poetae dictum est de Aenea, intuentis futura:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6391)
ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui "in amore summo summaque inopia suave" esse dicit parentem habere avarum inlepidum in liberos difficilem, qui te nec amet nec studeat tui, atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 73:7)
Furere assimulare, ne coiret, institit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 126:4)
Atque isti quidem, qui docent, cum causas in plura genera secuerunt, singulis generibus argumentorum copiam suggerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 117:2)
tum suggerenda sunt firmamenta causae coniuncte et infirmandis contrariis et tuis confirmandis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 331:2)
GL I, p. 365 Keil Nullum est exemplum, cui malimus adsimulare rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 56:1)
si nihil fiet, aut Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 44 4:10)
Novem porrectus Tityos est per iugera, Tristi renatum suggerens poenae iecur;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.6)
Nam lacus piscem, feras silvae quibus lacus cingitur, studia altissimus iste secessus affatim suggerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 1:3)
Suggerunt affatim ligna proximae silvae;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 26:1)
A latere triclinii quod fenestris caret, scalae convivio utilia secretiore ambitu suggerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 30:1)
Inque repentinos convivia versa tumultus adsimilare freto possis, quod saeva quietum ventorum rabies motis exasperat undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 2:3)
Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex confugit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 21:1)
Ille etiam picta redimitus tempora mitra, innitens baculo, positis per tempora canis, adsimulavit anum cultosque intravit in hortos pomaque mirata est "tanto" que "potentior!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 76:2)
prodiga divitias alimentaque mitia tellus suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION