-
unde legendum est 'et quisquis color', quod nec obscuritatem adfert nec fidem derogat lectioni.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2566)
-
ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui "in amore summo summaque inopia suave" esse dicit parentem habere avarum inlepidum in liberos difficilem, qui te nec amet nec studeat tui, atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit:
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 73:7)
-
Atque isti quidem, qui docent, cum causas in plura genera secuerunt, singulis generibus argumentorum copiam suggerunt;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 117:2)
-
tum suggerenda sunt firmamenta causae coniuncte et infirmandis contrariis et tuis confirmandis.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 331:2)
-
Huic legi nec obrogari fas est neque derogari ex hac aliquid licet neque tota abrogari potest, nec vero aut per senatum aut per populum solvi hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut interpres eius alius, nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus, ille legis huius inventor, disceptator, lator;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 43:6)
-
ut mihi mirum videatur, cum mendaci homini ne verum quidem dicenti credere soleamus, quo modo isti, si somnium verum evasit aliquod, non ex multis potius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia confirment.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 217:13)
-
ut mihi mirum videatur, cum mendaci homini ne verum quidem dicenti credere soleamus, quo modo isti, si somnium verum evasit aliquod, non ex multis potius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia confirment.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 217:12)
-
si nihil fiet, aut Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 44 4:10)
-
non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 1:6)
-
Naevi derogetur laborant.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:2)
-
Novem porrectus Tityos est per iugera, Tristi renatum suggerens poenae iecur;
- (파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.6)
-
Nam lacus piscem, feras silvae quibus lacus cingitur, studia altissimus iste secessus affatim suggerunt.
- (소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 1:3)
-
Suggerunt affatim ligna proximae silvae;
- (소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 26:1)
-
A latere triclinii quod fenestris caret, scalae convivio utilia secretiore ambitu suggerunt.
- (소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 30:1)
-
prodiga divitias alimentaque mitia tellus suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:4)