라틴어 문장 검색

Igitur dum aliquantulum itineris rex et sui peregissent, in armis et lorica armigeri et servi Arabum, praemissi cum praeda et capite Christiani militis, rege nescio ac regis nescii, obviam facti sunt, sexaginta vero milites eadem via loricati et armati a longe subsequebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:8)
Verum Ascalonitae et Arabes ex industria in latibulis montium qui ex adverso sunt copias suas abscondentes, praemiserunt viros in equis, lancea et sagittis peritissimos, ut cursu rapidissimo usque ad urbis januam advolantes viros urbis longius protraherent, donec in insidias incidentes undique eos circumvenirent, et a latibulis erumpentes nescios et incautos alios trucidarent, alios captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 20:1)
Sed Boemundus, a delatoribus re comperta, supervenientibus in aperta camporum planitie occurrit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:3)
Rex ergo credulus fideli legationi, cessit salubri consilio, ac cunctos vulnere gravatos Ptolemaidem praemittens, immisso igne propriis navibus cunctisque machinis ac tentoriis, vespere imminente, dum in cinerem et favillam redigerentur ipso in campo diem praestolatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 100:1)
Ante hanc obsidionem civitatis Sagittae, tempore Rogationum instante, scilicet ante dies Pentecostes, iidem Turci in equitatu quatuor millium loricatorum [0675C] a Damasco egressi, et in regionem Tabariae profecti, hinc et hinc insidiis positis, trecentos viros in equis velocissimis praemiserunt, qui solito impetu et assultu viros a munitione abstraherent usquedum ad locum insidiarum perveniretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 106:1)
Gervasius, vir nominatissimus et nobilissimus de regno Franciae, qui tunc dono regis praeerat civitati et praesidio Tabariae, Turcos advolasse comperiens, sine mora suis commilitonibus circiter octoginta ascitis in equis, armis, lorica, peditibus vero ducentis nimium pugna audentibus, insecutus est Turcos praemissos cursu velociore quam solebat, nec pedites subsequentes ullius consilio praestolatus est
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 106:2)
Hoc denique comperto, quod tot millia jam juxta convenissent et armigeros militesque regis peremissent, rex ex consilio optimatum suorum, qui diutina obsidione vexati erant, et rebus et cibariis exhausti, tentoria sustulit, ac die Dominica, quae est ante Dominicam Palmarum, Ptolemaidem et caeteras civitates pertransiens, ipsa sancta et celebri die Palmarum per portam, quae respicit ad montem Olivarum, per quam et Dominus Jesus asello insidens intravit, ipse cum suis et una cum quibusdam magnificis legatis Graecorum, qui ad eum [0699D] supervenerant, dum adhuc in obsidione esset, intromissus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:5)
Sed in latibulo montium paulisper remoratus, peregrinos praemisit ut sic experiri posset si qua virtus civium Sur ad insecutionem Christianorum [0701B] peregrinorum appareret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:3)
His vero praemissis, milites civitatis Sur ad quingentos egressi, peregrinos procul ab urbe transeuntes, ad trucidandum et captivandum insecuti sunt multa vociferatione et tubarum strepitu ad perterrendos illos intonantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:4)
Sed rogatus eorum nuntiis ad se praemissis, minime ascendit, ne scilicet monachi suspecti propter catholicum regem a gentilibus de montis habitatione pellerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:7)
Et in opere, et sermones, et in omni patientiahonora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a illius in eternummaneat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 84:3)
Non ergo nimium turberis si spiritus habentispotestatem supervenit in te, nec locum tuum dimittas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 86:10)
Ait enim Salomon,"Si spiritus habentis potestatem supervenerit in te, locum tuum ne dimiseris,curatio autem cessare faciet peccata maxima."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 86:11)
Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabittibi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:19)
Mutari namque potest cessante causa, vel etiam nova causa superveniente;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 158:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION