라틴어 문장 검색

qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et scripta multa sunt, sic ut plura nemini e nostris, et scribentur fortasse plura, si vita suppetet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 15:1)
Nos vero, siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore quaerentibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:1)
Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi et auferendi per iniuriam, ut ad largiendum suppetant copiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:3)
Sordidi etiam putandi, qui mercantur a mercatoribus, quod statim vendant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:5)
Honore et gloria et benivolentia civium fortasse non aeque omnes egent, sed tamen, si cui haec suppetunt, adiuvant aliquantum cum ad cetera, tum ad amicitias comparandas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 40:1)
quae quidem capitur beneficiis maxime, secundo autem loco voluntate benefica benivolentia movetur, etiamsi res forte non suppetit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 42:2)
dum modo hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint, esse laudandam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 142:3)
natura, ut caelestia, ut divina, ut ea quorum obscurae causae, ut in terris mundoque admirabilia quae sunt, ex quibus similibusque, si attendas, ad augendum permulta suppetunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 2:2)
Neque solum ea sunt quae nobis suppetant, sed etiam illa quae adversentur videnda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 1:3)
Nec vero ulla res magis labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum pervertit aliquando quam hic error ac dissipatio civium, quod mercandi cupiditate et navigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 11:4)
nam e barbaris quidem ipsis nulli erant antea maritumi praeter Etruscos et Poenos, alteri mercandi causa, latrocinandi alteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:4)
ego vero haec officia mercanda vita puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 5 7:5)
quae si mihi Brundisi suppeterent, mallem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13 10:4)
sed ita fato nescio quo contigisse arbitror ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad remunerandum nihil suppetat praeter voluntatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 13 2:1)
toto igitur loco causarum explicate, ex earum differentia in magnis quidem causis vel oratorum vel philosophorum magna argumentorum suppetit copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION