라틴어 문장 검색

translato negotio a multiplici in simplex, et ab incommensurabili ad commensurabile, et a surdo ad computabile, et ab infinito et vago ad definitum et certum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:4)
In omnibus quoque provinciis, quocumque edictum et dogma regis pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장3)
Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum.
(불가타 성경, 바룩서, 2장23)
" Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu et in planctu;
(불가타 성경, 요엘서, 2장12)
Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt;
(불가타 성경, 미카서, 7장16)
Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra;
(불가타 성경, 말라키서, 2장13)
Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장6)
Omnibus itaque simul idem facientibus et rogantibus misericordem Dominum cum fletu et ieiuniis et prostratione per triduum sine intermissione, hortatus eos Iudas praecepit adesse.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장12)
Et ueris elegi fletibus ora rigant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 4:1)
Eheu, quam surda miseros auertitur aure
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 15:1)
Quae ubi poeticas Musas uidit nostro assistentes toro fletibusque meis uerba dictantes, commota paulisper ac toruis inflammata luminibus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:1)
Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam ueste siccauit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:13)
Non illa miseros audit aut curat fletus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 5:1)
Tali modo instructa classe omnium seniorum, matrum familiae, virginum precibus et fletu excitati, extremo tempore civitati subvenirent, non minore animo ac fiducia, quam ante dimicaverant, naves conscendunt.
(카이사르, 내란기, 2권 4:3)
Haec atque eiusdem generis complura ut ab hominibus doctis magna cum misericordia fletuque pronuntiantur.
(카이사르, 내란기, 2권 12:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION