라틴어 문장 검색

Qui cum se morti proximum uideret, timere coepit et pauere, ne mox mortuus ob merita scelerum ad inferni claustra raperetur, clamauitque me, cum essem in uicinia positus, et inter egra tremens suspiria, flebili uoce talia mecum querebatur:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII.7)
Statimque exsurgens, nimio timore perterrita, cucurrit ad uirginem, quae tunc monasterio abbatissae uice praefuit, cui nomen erat Frigyd, fletuque ac lacrimis multum perfusa, ac suspiria longa trahens, nuntiauit matrem illarum omnium Hild abbatissam iam migrasse de saeculo, et se aspectante cum luce inmensa, ducibus angelis, ad aeternae limina lucis et supernorum consortia ciuium ascendisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:14)
Non ego, si fugit nostrae conuiuia mensae ignotum cupiens uana puella torum, sollicitus repetam tota suspiria nocte.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 637)
pro se quisque id quod quisque potest et valet edit, ferro ferit, tela frangunt, boat caelum fremitu virum, ex spiritu atque anhelitu nebula constat, cadunt volnerum vi viri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 148)
non vides me ex cursura anhelitum etiam ducere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 297)
A. Recipe anhelitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 237)
simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum), simul autem plenis semitis qui adversum eunt:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 23)
Prius quam recipias anhelitum, uno verbo eloquere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 420)
Equorum illa gravis anhelitus pulsat, fumus ab ipso anhelitu per medias acies in nubem densabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:10)
fessos quatit aeger anhelitus Probus ait commodius hic est 'aeger', quam in quinto 'vastos quatit aeger anhelitus artus':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 8111)

SEARCH

MENU NAVIGATION