라틴어 문장 검색

At facies suturam habet maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque transuersa peruenit ad alterum tempus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 4:2)
et malae quoque in summa parte singulas transuersas suturas habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 4:4)
Et suturae quidem in plurimis hae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 4:6)
tum id, quod pingue est, semel iterumue satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 2:1)
siquidem id uel paulo diutius eodem ferramento adurendum, uel radendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 2:8)
Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 3:1)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 4:6)
Modiolus ferramentum concauum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clauus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 1:5)
quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 3:2)
si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 3:2)
A suturis se deceptum esse Hippocrates memoriae prodidit, more scilicet magnorum uirorum et fiduciam magnarum rerum habentium.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 3:3)
Potest autem sutura eo nomine fallere, quia aeque aspera est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 5:1)
Nam neque utique certa sedes, ut supra posui, suturarum est, et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse iuxtaue aliquid fissum habere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 5:4)
In omni uero fisso fractoue osse protinus antiquiores medici ad ferramenta ueniebant, quibus id exciderent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:1)
sed qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perueniat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION