라틴어 문장 검색

epistulam αὐθωρει` tibi a Tribus Tabernis rescriptam ad tuas suavissimas epistulas neminem reddidisse!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 13 2:2)
sed quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi duae corruerunt reliquaeque rimas agunt, itaque non solum inquilini sed mures etiam migraverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:4)
cui quidem ego totam villam cellamque tradidi eamque cogitabam v Idus videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 12:4)
nam isti duo vix sunt digni quibus alteri Caesenam, alteri Cossutianarum tabernarum fundamenta credas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 27 2:3)
Romae et maxime et Appia ad Martis mira luvies . Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernae plurimae ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 7 1:1)
Quid me igitur Luculle in invidiam et tamquam in contionem vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi tabernas iubes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 194:1)
queritur Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cum frumentum sibi in cellam imperavisset, et cum esset tritici modius HS II, pro frumento in modios singulos duodenos sestertios exegisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장1)
Non debet ea mulier cui vir bonorum suorum usum fructum legavit cellis vinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 7:2)
Quīntum in urbem dūxit et mox in tabernā sēdēbant vīnum bibentēs.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa34)
quondam in tabernā cum amīcō quōdam sēdēbat cum tabellārius epistolam eī trādidit ā patre scrīptam.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae4)
’ dum in tabernā sedent, Marcus ‘vidē,’ inquit;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit5)
’ tabernam ingressī vīnum rogāvērunt.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit5)
| Iam pro cella meretrix trix assem exegerat, | iam ille mihi iniecerat manum, et nisi valentior fuissem, dedissem poenas . . . | Adeo ubique omnes mihi videbantur satureum bibisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 8:5)
Utcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:3)
Continuoque producta est puella satis bella et quae non plus quam septem annos habere videbatur, [et] ea ipsa quae primumcum Quartilla in cellam venerat nostram.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION