라틴어 문장 검색

Sic dolebat, quasi adulterium commisisset et multis inpendiis medicaminum unum vulnus sanare cupiebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:10)
sed quae mutatis inducitur atque fovetur tot medicaminibus coctaeque siliginis offas accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI241)
sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto, tantum artes huius, tantum medicamina possunt, quae steriles facit atque homines in ventre necandos conducit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI290)
sed tamen et ferro, si praegustarit Atrides Pontica ter victi cautus medicamina regis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI322)
"si vis aliam decerpere ficum atque alias tractare rosas, medicamen habendum est, sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV89)
Aquilius Asiatici belli reliquias confecit, mixtis - nefas - veneno fontibus ad deditionem quarundam urbium, Quae res ut maturam, ita infamem fecit victoriam, quippe cum contra fas deum moresque maiorum medicaminibus inpuris in id tempus sacrosancta Romana arma violasset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 7:1)
et nisi tempestas indulget tempore fausto imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent, solque sua pro parte fovet tribuitque calorem, crescere non possint fruges arbusta animantis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:14)
quorum siquis, ut est, vitarat funera leti, ulceribus taetris et nigra proluvie alvi posterius tamen hunc tabes letumque manebat, aut etiam multus capitis cum saepe dolore corruptus sanguis expletis naribus ibat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:12)
atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:3)
Cernit tabe iecur madidum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:54)
Cum iam tabe fluunt, confusaque tempore multo Amisere notas, miserorum dextra parentum Colligit, et pavido subducit cognita furto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:73)
Quique bibunt tenera dulces ab arundine succos, Et qui tingentes croceo medicamine crinem Fluxa coloratis adstringunt carbasa gemmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:34)
Pro lucri pallida tabes!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:56)
Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum, Pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis Infundas aconita palam, Romana iuventus Non decepta bibet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:38)
Corpora dum solvit tabes, et digerit artus, Traxit iners coelum fluidae contagia pestis Obscuram in nubem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION