라틴어 문장 검색

"hi, quos superbus despicis, quos execrandos iudicas, brevi ulcerosos exuent artus et incolumes erunt, cum carne corruptissima tandem soluti ac liberi pulcherrimo vitae statu in arce lucebunt Patris, non sordidati aut debiles, sicut videntur interim, sed purpurantibus stolis clari et coronis aureis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.87)
Hic, quos durus amor crudeli tabe peredit, secreti celant calles et myrtea circum silva tegit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:11)
invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
tanta vis morbi ac veluti tabes plerosque civium animos invaserat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장7)
tanta vis auaritiae [in] animos eorum ueluti tabes invaserat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장4)
Inde suffusio luridae bilis et decolor vultus tabesque in se et retorridi digiti articulis nervorumque sine sensu iacentium torpor aut palpitatio sine intermissione vibrantium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 16:4)
Illud sociorum garum, pretiosam malorum piscium saniem, non credis urere salsa tabe praecordia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:6)
Intuemini debilia infelicium membra nescio qua tabe consumpta, illi praecisas manus, illi erutos oculos, illi fractos pedes.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 3:2)
Producitur nobilis senex, longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis quam si iam tortus esset.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 4:8)
Vltima membrorum tabe tormentis inmoritur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 6:9)
cum bene lacertos exercuit, cuiuslibet ferae pabulum, cuiuslibet victima, ex infirmis fluidis- que contextum et lineamentis exterioribus nitidum, frigoris, aestus, laboris impatiens, ipso rursus situ et otio iturum in tabem, alimenta metuens sua, quorum modo inopia deficit, modo copia rumpitur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:6)
Senex longa miseriarum tabe confectus et tam tristis quam si iam tortus esset.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.33)
hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus, nam inter omnis Luna quam sequitur magas stris relictis, inlitas vestes dabis hac' inquit 'ipsa tabe, si paelex tuos invisa thalamos tulerit et coniunx levis aliam parenti dederit altisono nurum.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:36)
Vt missa palla est tabe Nessea inlita thalamisque maerens intuli gressum meis, nescio quid animus timuit, an fraudem struit?
(세네카, Hercules Oetaeus 11:4)
quin ipsa tellus spumeos motus agit et quicquid illa tabe contactum est labat.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION