라틴어 문장 검색

Si is uehementior est, caput uelandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 11:2)
tactusque is locus aliis dolorem adfert, in aliis sensum non habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 5:7)
Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 11:4)
Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae uenae et arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et leui tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, euocat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 14:5)
Vbi utrumque est, indicia quoque mixta sunt, et inter utrumque mollities:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 3:5)
tactu uero inaequalis est et mollis et lubricus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 4:3)
At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit estque fere sine dolore et cum mollitie.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 4:4)
estque tum scrotum et rotundum et tactu leue:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 5:3)
testiculus ea parte neque uisu neque tactu sentitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 8:6)
Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:6)
tactu tamen is locus leniter indolescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 1:5)
tactu inaequalia sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 2:5)
Eaque spata fascia inuoluta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 4:1)
longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines, a regibus ex carcere acceptos, vivos inciderint, considerarintque, etiamnum spiritu remanente, ea, quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, , contactum;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 23:3)
Nam colorem, laevorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia, non esse talia, inciso corpore, qualia integro fuerint:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION