라틴어 문장 검색

te autem etsi mallem in meis rebus expertum quam etiam in tuis, tamen in molestia gaudeo eam fidem cognosse hominum non ita magna mercede quam ego maximo dolore cognoram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 3:1)
ego autem, etiam si quorundam grandis et ornata vox est poetarum, tamen in ea cum licentiam statuo maiorem esse quam in nobis faciendorum iungendorumque verborum, tum etiam non nulli eorum voluntati vocibus magis quam rebus inserviunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 3:1)
composite et apte sine sententiis dicere insania est, sententiose autem sine verborum et ordine et modo infantia, sed eius modi tamen infantia, ut.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 2:2)
in inferiore autem margine et haec verba et lemmata Metus addita sunt, ita tamen ut lemmata a manu 1, ipsa verba a G2 scripta sint, qui etiam omittendi signum in contextu verborum posuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말69)
ipsas autem argumentorum velut sedes non me quidem omnes ostendisse confido, plurimas tamen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:3)
Cornelius autem Severus, etiam si sit versificator quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 90:1)
Haec autem etiam si aderunt et poterunt sine ullo tuo labore decurrere, tamen temperanda sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 14:1)
Nihil tamen alienius quam timeri, perclare enim homines quem metuuntoderunt, quod quisque autem odit perisse expetit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 30:1)
Orationem autem habuit prior Trinitatis, qui, licet loco untimus esset, eloquio tamen caeteris praestare putabatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 16:2)
Equitatus autem noster ab utroque latere, etsi deiectis atque inferioribus locis constiterat, tamen summa in iugum virtute connititur atque inter duas acies perequitans commodiorem ac tutiorem nostris receptum dat.
(카이사르, 내란기, 1권 46:3)
alii tamen dicunt separandum esse, ut de odio Iunonis non dubitet, quaerat autem quod aliud numen est laesum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 828)
licet enim quae tu scribis esse constet ingentia, meum autem carmen et breve sit et totum id explicare non possim, debes tamen favere minoribus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 418)
Ille autem, si mehercule hoc, quod agit, numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exulem vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 16:3)
haec autem scribebam pridie Nonas xiiii die post quam ille Canusio moverat), tamen angebar singularum horarum exspectatione mirabarque nihil adlatum esse ne rumoris quidem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 1 2:3)
mea causa autem alia est, quod beneficio vinctus ingratus esse non possum, nec tamen in acie me sed Melitae aut alio in loco simili [oppidulo] futurum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION