라틴어 문장 검색

Etsi enim scivit olim me nasciturum esse, ne tamen sciat me nasciturum esse, non tamen ideo olim aliquid scivit quod modo non sciat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:5)
per se secundum quod Spiritus est, et non Filius, sed tamen est non alienus ab eo. Spiritus enim veritatis nominatur et profluit ab eo, sicut denique ex Deo Patre.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:18)
Licet enim nimia et immoderata affectione coniungantur, eorum tamen affectus amoris non potest vice potiri, quia nec sub amoris verae definitionis potest ratione comprehendi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 11:4)
Quis enim Salomone maiori fuit sapientia plenus, qui tamen sine modo luxuriando peccavit et amore mulierum alienos deos non timuit adorare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:5)
Quamvis enim prudentia phantasticae adulationis plausibiles dedignetur applausus, tamen quia verae famae haec est gloriosa proprietas, ut appetitores sui contemnat, et appetat contemptores;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:38)
Etsi enim gravi et specioso praetextui inniteretur, regis tamen partes haud obscure perstringebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:24)
sol enim aeque palatia et cloacas ingreditur, neque tamen polluitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:4)
Natura enim ad longum tempus sepultus iacebit, et tamen occasione data reviviscet, id quod contigit puellae apud Aesopum ex fele in mulierem conversae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:9)
Licet enim tempus non sit ante mundum, aeternitas tamen est ante mundum:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 72:4)
Cum enim omnes homines naturaliter scire desiderant, paucissimi tamen hominum, de quo dolor est, studio sapientiae vacant inordinata concupiscentia eos a tanto bono impediente.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:4)
Animadvertebat enim quamquam magnis essent copiis adversarii freti, tamen saepe a se fugatis pulsis perterritisque et concessam vitam et ignota peccata;
(카이사르, 아프리카 전기 31:6)
Ista enim, quamvis non dedeceant poetam, summatim tamen et uno tantummodo versiculo leviter attigit Vergilius, cum sic ait:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 3:2)
licet enim in viris fortibus laudetur virtus, est tamen vituperabile alienum imperium caedibus occupare;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4779)
silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 3:3)
Etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION