라틴어 문장 검색

extra Cimmerias, Taurorum claustra, paludes flos Syriae servit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:147)
hanc amat, hanc summa de re vel pace vel armis consulit, huic curas et clausa palatia mandat ceu stabulum vacuamque domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:57)
unde tamen tanta sublimes mole redibant, ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:60)
sunt qui per Cilicas rupto descendere Tauro, sunt qui correptis ratibus terraque marique adventare ferant;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:271)
ceu pueri, quibus alta pater trans aequora merces devehit, intenti ludo studiisque soluti laetius amoto passim custode vagantur;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:290)
venerabilis illi ceu praesens numenque vocor.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:200)
pendula ceu parvis moturae bella colonis ingenti clangore grues aestiva relinquunt Thracia, cum tepido permutant Strymona Nilo:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:316)
imbribus umescant Haedi nimbosaque Taurum ducat Hyas totusque fretis descendat Orion:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:329)
plurima sed quamvis variis miracula monstris ingeminent, teneras victuri carmine mentes, Harpyiasque truces insopitisque refusum tractibus aurati custodem velleris anguem et iuga taurorum rapidis ambusta favillis et virides galeis sulcos fetasque novales Martis et in segetem crescentis semina belli:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:5)
multi ceu Gorgone visa obriguere gelu;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:126)
non tales, Clitumne, lavas in gurgite tauros, Tarpeio referunt quos pia vota Iovi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio armenti2)
non Cretaeus ager nec amati conscia tauri Gnosos nec similes paverit Ida feros.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio armenti4)
quamvis quaeque sibi nullis discurrat habenis et pateant duro libera colla iugo, ceu constricta tamen servit patiensque laborum barbaricos docili concipit aure sonos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis2)
ceu lassa procellis ardua Caucasio nutat de culmine pinus seram ponderibus pronis tractura ruinam;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix12)
ceu flamine molli tranquillisque fretis clavum sibi quisque regendum vindicat;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae99)

SEARCH

MENU NAVIGATION