라틴어 문장 검색

pars eorum fusi sunt, alii propter gravitatem tegumentorum armorumque oppressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 479:2)
Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat se:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 298)
itidem haec exorditur sibi intortam orationem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 299)
haec autem intorta replicataque se attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem, circa rostrum et capitis tempus dextrum item supra caudam minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장31)
virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen stellarum intortus succingit, regione cancri erigens rostrum, ad leonem medioque corpore sustinens craterem ad manumque virginis caudam subiciens.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장6)
Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
(카이사르, 내란기, 2권 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION