라틴어 문장 검색

eadem enim tegmenta capitum idemque genus calciamenti quod Cantabris est, et verba quaedam ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 44:2)
pessima eius et ipsi molestissima istic iacent, ossa cineresque, non magis illius partes quam vestes aliaque tegimenta corporum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 150:2)
Quid induratius ad omnem patientiam, ut quibus magna ex parte non tegimenta corporum provisa sint, non suffugia adversus perpetuum caeli rigorem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 64:2)
illic quae viduis gentibus imperat, aurato religans ilia balteo, detraxit ^ spolium nobile corpori et peltam et nivei vincula pectoris.
(세네카, Hercules Furens 8:14)
nunc lina sinu tendere toto, nunc prolato pede transversos captare notos, nunc antemnas medio tutas ponere malo, nunc in summo religare loco, cum iam totos avidus nimium navita flatus optat et alto rubicunda tremunt sipara velo.
(세네카, 메데아 6:9)
Quisquis audacis tetigit carinae nobiles remos nemorisque sacri Pelion densa spoliavit umbra, quisquis intravit scopulos vagantes et tot emensus pelagi labores barbara funem religavit ora raptor externi rediturus auri, exitu diro temerata ponti iura piavit.
(세네카, 메데아 10:19)
Te decet cingi comam floribus vernis, te caput Tyria cohibere mitra hederave mollem bacifera religare frontem.
(세네카, 오이디푸스 6:17)
crura distincto religavit auro.
(세네카, 파이드라 4:25)
post terga iuvenum nobiles religat manus
(세네카, Thyestes 699:1)
quamquam diademate crinem fastigatus eas umerosque ex more priorum includat Sarrana chlamys, te picta togarum purpura plus capiat, quia res est semper ab aevo rara frequens consul, tuque o cui laurea, Iane, annua debetur, religa torpore soluto quavis fronde comas, subita nec luce pavescas principis aut rerum credas elementa moveri, nil natura novat:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 2)
"sint quibus exploret plumbo gravis alta molybdus, quaeque secuturam religent post terga phaselon uncaque summersae penitus retinacula vellant;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri10)
"religa captas in terga sorores, inice vincla mihi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권253)
Ipsa Venus magico religatum bracchia nodo Perdocuit multis non sine verberibus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 83)
arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere, haec ut tegumenta corporis essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 437:3)
namque M. Fabius, captivus Romanus, cum per neglegentiam custodum festo die vinculis ruptis per murum inter opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 234:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION