라틴어 문장 검색

Totiens admoneam necesse est non loqui me de sapientibus, quos, quidquid oportet, et iuvat, qui animum in potestate habent et legem sibi, quam volunt, dicunt, quam dixerunt, servant, sed de imperfectis hominibus honestam viam sequi volentibus, quorum adfectus saepe contumaciter parent.
(세네카, 행복론, Liber II 79:1)
ad hoc unum contumax fui, ne beneficiis vincerer.
(세네카, 행복론, Liber III 172:3)
Vir facetus et cuius per figuras sermo procederet, derisor omnium, maxime potentium, maluit illi nasute negare quam contumaciter aut superbe ;
(세네카, 행복론, Liber V 32:4)
civiles servatorem agitabunt seditiones et post fastiditos a iuvene diis aequos honores iam senem contumacis exili delectabit ambitio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 107:7)
Patrem quidem Patriae appellavimus, ut sciret datam sibi potestatem patriam, quae est temperantissima liberis consulens suaque post illos reponens.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 87:4)
fiet enim formidolosus et contumax, nisi eum blandiente tactu permulseris.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 101:3)
Natura contumax est humanus animus et in contrarium atque arduum nitens sequiturque facilius quam ducitur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 139:1)
Cui nihil negares, huic hoc utique te non esse negaturam, licet omnis maeror contumax sit, spero, ut desiderio tuo velis a me modum statui.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 5:2)
ferox enim et adversus omne remedium contumax est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 117:2)
Licet contumacissimum, cotidie insurgentem et contra remedia effervescentem, tamen illum efficacissimum mitigandae ferociae tempus enervat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 42:3)
alter cum voluntate non contumaci, tamquam oporteat me vindicari, cum laesus sim, aut oporteat hunc poenas dare, cum scelus fecerit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 21:2)
Atqui contemni se quidam putant, ubi idem equi obsequentes alteri equiti, alteri contumaces sunt, tamquam iudicio, non consuetudine et arte tractandi quaedam quibusdam subiectiora sint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 141:1)
Omnis enim indignatio in tormentum suum proficit et imperia graviora sentit quo contumacius patitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 100:3)
" Quid est quare ego servi mei clarius responsum et contumaciorem voltum et non per- venientem usque ad me murmurationem flagellis et compedibus expiem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 148:1)
Respiciamus quotiens adulescentia nostra in officio parum diligens fuerit, in sermone parum modesta, in vino parum temperans.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 153:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION