라틴어 문장 검색

'Ego vero' inquit Secundus, 'antequam me iudicem Aper recuset, faciam quod probi et moderati iudices solent, ut in iis cognitionibus excusent, in quibus manifestum est alteram apud eos partem gratia praevalere.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 1:1)
oratio autem, sicut corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non eminent venae nec ossa numerantur, sed temperatus ac bonus sanguis implet membra et exsurgit toris ipsosque nervos rubor tegit et decor commendat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 8:2)
Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paulino, diligenti ac moderato duci, adprobavit, electus quem contubernio aestimaret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 1:1)
sermo erga patrem imperatoremque reverens, de se moderatus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장2)
pro consule Africam moderate, iam senior citeriorem Hispaniam pari iustitia continuit, maior privato visus dum privatus fuit, et omnium consensu capax imperii nisi imperasset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장11)
laetam voluptatibus adulescentiam egit, suo quam patris imperio moderatior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 2장4)
deinde agnitus et vulgata caede temperatum ab innoxiis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장10)
in fine vitae alii segnem, multi moderatum et civium sanguinis parcum credidere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장6)
nisi forte Tutore et Classico regnantibus moderatius imperium speratis, aut minoribus quam nunc tributis parabuntur exercitus quibus Germani Britannique arceantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장11)
Timothei autem moderatae sapientisque vitae cum pleraque possimus proferre testimonia, uno erimus contenti, quod ex eo facile conici poterit, quam carus suis fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:1)
quam calamitatem ita moderate tulit, ut neque eum querentem quisquam audierit neque eo minus privatis publicisque rebus interfuerit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:2)
Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum uitatis sententiarum ineptiis atque concinnitate et 'reconditorum uerborum,' ut ipse dicit, 'fetoribus';
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 1:1)
nec semper praescripta legum secutus duritiam lenitatemue multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 14장 1:4)
spadonum, qui residui apud mangones erant, pretia moderatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 1:6)
ita, qui orientem tam moderate et prudenter tulit, ad ultimum magnitudinem eius non cepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION