라틴어 문장 검색

"Quid enim potest esse tam apertum, tam confessum tamque perspicuum, cum oculos in caelum sustuleris et quae sunt infra circaque lustraveris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo omnis natura inspiretur, moveatur, alatur, gubernetur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:6)
Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi mutarem, ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 6:2)
quod cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res atque laudabilis eo referri, ut cum voluptate vivatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 54:2)
Iam illud quidem perspicuum est, maximam animi aut voluptatem aut molestiam plus aut ad beatam aut ad miseram vitam afferre momenti quam eorum utrumvis, si aeque diu sit in corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 73:1)
quod et posse fieri intellegimus et saepe etiam videmus, et perspicuum est nihil ad iucunde vivendum reperiri posse, quod coniunctione tali sit aptius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 90:2)
perspicuum est enim, nisi aequitas, fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec ad utilitatem referantur, virum bonum non posse reperiri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 76:4)
his singulis copiose responderi solet, sed quae perspicua sunt longa esse non debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 40:2)
mihi autem nihil tam perspicuum videtur, quam has sententias eorum philosophorum re inter se magis quam verbis dissidere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 53:3)
Atque perspicuum etiam illud est, in istis rebus mediis aliquid agere sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:1)
quam ob rem cum vitiorum ista vis non sit, ut causam afferant mortis voluntariae, perspicuum est etiam stultorum, qui idem miseri sint, officium esse manere in vita, si sint in maiore parte rerum earum, quas secundum naturam esse dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:7)
quare perspicuum est natura nos a dolore abhorrere, sic apparet a natura ipsa, ut eos, quos genuerimus, amemus, inpelli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 81:7)
Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in singulis, extrema conclusio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 12:8)
videsne ut, quibus summa est in voluptate, perspicuum sit quid iis faciendum sit aut non faciendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 63:4)
ita fit illa conclusio non solum vera, sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem reddi putent oportere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 74:2)
atqui hoc perspicuum est, vitia alia [in] aliis esse maiora, illud dubium, ad id, quod summum bonum dicitis, ecquaenam possit fieri accessio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 91:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION