라틴어 문장 검색

sed ubi ille ad quem erat missum acceperat, surculo conpari, quem habebat, a capite ad finem, proinde ut debere fieri sciebat, circumplicabat, atque ita litterae per eundem ambitum surculi coalescentes rursum coibant integramque et incorruptam epistulam et facilem legi praestabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 15:1)
Maximiliani autem ambitus propter caussas plurimas vanus proculdubio fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:11)
15. Ultimum negotium status, quod regis huius felicitatem temporalem clausit, fuit conclusio gloriosissimum matrimonii inter filiam suam Mariam et Carolum principem Castiliae, postea imperatorem celeberrimum, utraque partae tenerae aetatis tunc existente.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 15:1)
aut si quis dicat, inesse corporibus appetitum congregationis ad massas connaturalium suorum, densorum videlicet versus orbem terrae, tenuiorum et rariorum versus ambitum coeli:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:4)
ut expandendo in ambitum, nonnihil tamen inclinet versus superiora.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:4)
naturae scilicet frigidi versus ambitum coeli, et naturae calidi versus viscera terrae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 292:3)
levia sursum, versus ambitum coeli;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:7)
Est plane divisio recepta, ut densa et solida ferantur versus centrum terrae, rara autem et tenuia versus ambitum coeli;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:2)
quod lux et color, etiam tanto ambitu et tam perniciter, per corpora solida vitri, aquae, et cum tanta et tam exquisita varietate imaginum permeent, etiam refringantur et reflectantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:14)
Latio autem gravium versus terram et levium versus ambitum coeli fit per certa momenta, pro ratione corporis quod fertur, et medii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:3)
levia, ad ambitum coeli.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:4)
tertiam, circumferentiae sive ambitus sui, prout distant a centro:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:13)
Inter Christianos duo tantum recipiuntur gladii, spiritualis nempe et temporalis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:3)
Nam quemadmodum gladius temporalis non temere sed magno cum iudicio in casu religionis stringendus est, ita monstri simile est eum in manus populi tradi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:3)
Est enim honor, aut saltem esse debet, locus virtutis, atque quemadmodum in natura corpora moventur rapide ad locum, placide in loco, ita virtus in ambitu violentior est, in honore adepto sedatior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION