라틴어 문장 검색

his modis, qui in usu sunt, nec magnos in scientiarum doctrinis et contemplatione progressus fieri, nec illas ad amplitudinem operum deduci posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:11)
ita certe ipsa contemplatio rerum prout sunt, sine superstitione aut impostura, errore aut confusione, in seipsa magis digna est, quam universus inventorum fructus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:5)
Quare ex formarum inventione sequitur contemplatio vera, et operatio libera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:9)
Atque hujusmodi collectio facienda est historice, absque contemplatione praefestina, aut subtilitate aliqua majore.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 37:3)
At omnino Deo (formarum inditori et opifici) aut fortasse angelis et intelligentiis competit formas per affirmationem immediate nosse, atque ab initio contemplationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:8)
Cavendum autem est, et monendum quasi perpetuo, ne, cum tantae partes formis videantur a nobis tribui, trahantur ea, quae dicimus, ad formas eas, quibus hominum contemplationes et cogitationes hactenus assueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 190:1)
ubi nunc contemplationes hominum non procedant ultra quam ut ponant hujusmodi res pro secretis et magnalibus naturae, et tanquam incausabilibus, et pro exceptionibus regularum generalium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 295:10)
Si quis enim ab horum contemplatione attenta propositum acriter et strenue urgere velit, fiet certe ut aut producat illa paulo longius, aut deflectat illa ad aliquid quod finitimum est, aut etiam applicet et transferat illa ad usum aliquem nobiliorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:7)
Usus autem earum est ad prodendas falsas formas, et dissipandas leves contemplationes ex rebus obviis orientes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 367:7)
Reducitur itaque contemplatio ad hoc;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:8)
Istae enim contemplationes tanquam nocturnae censeri possint, ob lucernae parvitatem et perpetuationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:19)
Ea fit, cum deducitur non-sensibile ad sensum, non per operationes sensibiles ipsius corporis insensibilis, sed per contemplationem corporis alicujus cognati sensibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:3)
levi contemplatione, quia scilicet nil spectabile erat ab extra quod eum motum cieret (itaque rebus ipsis innatum atque insitum putavit);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:6)
mirum non est, si ubique naturalibus contemplationibus et experimentis, ad exempla artis nostrae, conspersa fuerit et illustrata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:5)
Inter Christianos duo tantum recipiuntur gladii, spiritualis nempe et temporalis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION