라틴어 문장 검색

Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 4:1)
Ita in omni opere Maronis Homerica lucet imitatio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 5:3)
qui vero per noctem lunari plenitudine lucente portati sunt putruerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 16:2)
Viderat immensum tenebroso in carcere lumen Terribilesque deas scelerum, Mariumque futurum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:7)
Lucet et exigua velox ibi nocte Bootes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:42)
Nec metuens imi Borean habitator Olympi Lucentem totis ignorat noctibus Arcton.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:42)
et adtraxit nubes, non pabula flammis, Sed ne Thessalico purus luceret in orbe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:2)
Sic, ubi, depastis submittere gramina campis Et renovare parans hibernas Apulus herbas, Igne fovet terras, simul et Garganus et arva Vulturis et calidi lucent buceta Matini.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:43)
Di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes Servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris Ignis adhuc Phrygius, nullique adspecta virorum Pallas, in abstruso pignus memorabile templo, Gentis Iuleae vestris clarissimus aris Dat pia tura nepos, et vos in sede priori Rite vocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:31)
Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIX3)
Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIX1)
Cingunt serenum lactei focum vernae Et larga festos lucet ad lares silva.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII9)
Lucebat, totis cum tegeretur aquis:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXII3)
Et latet et lucet Phaethontide condita gutta, Ut videatur apis nectare clusa suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXII1)
Quae tam candida, tam serena lucet, Ut nullas ibi suspiceris undas Et credas vacuam nitere lygdon.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII8)

SEARCH

MENU NAVIGATION