- 문장 검색

라틴어 문장 검색

pingues minutae aues, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 29장 2:1)
si qua caro adsumitur, pinguis, eadem uel iurulenta uel elixa, aues quae natant, mel crudum, lac, lactentia omnia, mulsum, uinum dulce uel salsum, aqua tenera;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 29장 2:2)
uerbenarum contusa cum teneris colibus folia;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 3:5)
si id parum tutum est, ubi febris aut tenuata est aut leuata est, uomitu pectus purgare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:4)
Praeter haec seruanda aluus est quam tenerrima, remouendi terrores, et potius bona spes offerenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 18:1)
Vtilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:1)
Si uehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, ualidioribus auxiliis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 12:1)
Ea, recta tenuataque ceruice, quem canalem uocant, contra mediam aluum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam conuertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 12:5)
cibis opus est tenerioribus, uino eodem.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 8:5)
aut ex eadem aqua subactam farinam cupresso adiecta aut, si tenerius corpus est, lenticulam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 66:4)
Optume autem educit superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 76:1)
Sed primo rectus scalpellus quam leuissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 6:5)
si tener, ex melle coquenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 10:5)
Vbi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 14:3)
si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION