라틴어 문장 검색

sunt animis etiam sua nubila, crassus et aer, est glaucoma, aciem quod tegmine velet aquoso, libera ne tenerum penetret meditatio caelum neve Deum rapidis conprendat sensibus unum;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 129)
traiecto missa lacerto protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:18)
Non alios prima crescentis origine mundi inluxisse dies aliumve habuisse tenorem crediderim:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:11)
adhuc difficilior observatio est per tenores (quos quidem ab antiquis dictos tonores comperi videlicet declinato a Graecis verbo, qui τόνουσ dicunt), vel , quas Graeci προσωͺδίασ vocant, cum acuta et gravis alia pro alia ponuntur, ut in hoc camillus, si acuitur prima:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 170:1)
itemque cum quale interrogantes gravi, comparantes acuto tenore concludunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 174:1)
neque enim virtus ulla perpetuae duntaxat orationis reperiri potest, quae non sit cum hac dicendi meditatione communis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 150:2)
nam cum sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in utrumque protinus locum se exerceat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 118:2)
sed mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa iudicia, quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoriis numeris sunt absolutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 71:2)
propter quod homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus servant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 239:2)
dandi sunt certi quidam termini, ut contextum verborum, qui est difficillimus, continua et crebra meditatio, partes deinceps ipsas repetitus ordo coniungat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 123:1)
Sed hoc, quod liquet, firmandum et altius cotidiana meditatione Agendum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 1:1)
vitium est haec diversitas et signum vacillantis animi ac nondum habentis tenorem suum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 3:4)
ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis actionibus, ex contemptu fortuitorum, ex placido vitae et continuo tenore unam prementis viam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 7:3)
" Huc et illud accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse, nisi rerum scientia contingit et ars, per quam humana ac divina noscantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 8:2)
nunc non fuit inpetus, sed tenor, conpositio virilis et sancta;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION