라틴어 문장 검색

Undique convehunt omnia, nota ignota, fastidienti gulae ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 65:2)
iacebant corpora undique locorum plaustris convecta rorantibus, quae, quoniam perculsis indesinenter incumberes, raptim succensis conclusa domiciliis culminum superlabentum rogalibus fragmentis funerabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 8:3)
Maritimus cum sis, fieri terrestris cave.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M15)
Defuncto autem et rege, successit in regnum filius eius Coinualch, qui et fidem ac sacramenta regni caelestis suscipere rennuit, et non multo post etiam regni terrestris potentiam perdidit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII.9)
TRANSLATO ergo ad caelestia regna Osualdo, suscepit regni terrestris sedem pro eo frater eius Osuiu, iuuenis XXX circiter annorum, et per annos XXVIII laboriosissime tenuit, inpugnatus uidelicet et ab ea, quae fratrem eius occiderat, pagana gente Merciorum, et a filio quoque suo Alchfrido, nec non et a fratruo, id est fratris sui, qui ante eum regnauit, filio Oidilualdo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV.3)
qui terrestri quidem itinere illo uenire, sed nauigio cum uirgine redire disponebat, accessit ad episcopum Aidanum, obsecrans eum pro se suisque, qui tantum iter erant adgressuri, Domino supplicare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV. 1:1)
donatis insuper XII possessiunculis terrarum, in quibus ablato studio militiae terrestris, ad exercendam militiam caelestem, supplicandumque pro pace gentis eius aeterna, deuotioni sedulae monachorum locus facultasque suppeteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:13)
audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes caelestes vosque, terrestres, vosque, inferni, audite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 343:1)
dici gladiorum ingentem esse numerum ad eum convectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 522:1)
proximum vero est ex iis quae traduntur Porsinnam discedentem ab Ianiculo castra opulenta convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae arvis commeatu Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 153:1)
Fabius omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium convehit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 251:1)
sed neque scalis capi poterat urbs alta et munita neque in obsidione vis ulla erat, quia frumentum non necessitati modo satis sed copiae quoque abunde ex ante convecto sufficiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 237:1)
conferre ipsi primi, et quia nondum argentum signatum erat, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes speciosam etiam conlationem faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 669:2)
nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis omni publico frumento priusquam urbs caperetur in arcem convecto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 680:2)
annona ex ante convecta copia nihil mutavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 150:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION