라틴어 문장 검색

Et catervas misere lectissimas, quae antequam milites congregarentur in unum, ad usque ripas Rheni progressae, imperatore ad struenda munimenta districto, terrori nostris fuere vel maximo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 11:3)
Eodem die inter complura alia hoc quoque evenerat triste, quod Salia, thesaurorum paulo ante per Thracias comes, cum de vinculis educitur audiendus, et calceo inserit pedem, quasi ruina incidentis immensi terroris repente perculsus, animam inter retinentium manus efflavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 26:1)
tantus universos invaserat terror.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 4:2)
Athanasius favorabilis tunc auriga, ita suspectus ei vulgari levitate, ut vivus incendi iuberetur, si quid temptasset huius modi, non multo postea veneficiis usus incessebatur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 5:2)
Et cum esset utrimque discursum, agmina viribus armisque incitata nostrorum non perferentes Mazices licet bellicosum genus et durum, diversis stragibus implicati, foedo diffluxere terrore, ruentesque in fugam, caesi sunt absque his qui reperta copia discedendi supplici prece veniam (quam dari tempus flagitaverat) impetrarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 26:1)
Redintegratur post haec cum Isaflensibus bellum, primoque conflictu barbarorum pluribus pulsis et interfectis, rex eorum Igmazen, vincere antehac assuetus, terrore fluctuans mali praesentis, nihilque commerciis vetitis ad vitam spei sibi restare, si obstinatius egerit, arbitratus, quantum caute fieri potuit et occulte, prorupit ex acie solus, visumque Theodosium suppliciter petit, ut Masillam Mazicum optimatem ad se venire iuberet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 51:1)
vinoque consulto distentis et crapulatis, silenti nocte oppressis altiore somno custodibus, pervigil ipse impendentis aerumnae terrore, insonis gradibus relicto cubili, manibus repens et pedibus, longius sese discrevit, repertumque funiculum, quem ad finiendae vitae paraverat casus, de clavo parieti affixo suspendit, ubi collo inserto, animam absque mortis cruciabilibus exhalavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 54:2)
Per omnia itaque propinqua malorum similium dispersa formidine, praefectus praetorio agens apud Sirmium Probus, nullis bellorum terroribus assuetus, rerum novarum lugubri visu praestrictus, oculosque vix attollens, haerebat, diu quid capesseret ambigens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 9:1)
Quo intellecto, Sarmatae sagacissimi, non exspectato certandi signo sollemni, Moesiacam primam incessunt, dumque militias arma tardius per tumultum expediuntur, interfectis plurimis, aucti fiducia aciem perrupere Pannonicam, disiectaque agminis mole, geminatis ictibus omnem paene delessent, ni periculo mortis aliquos citum extraxisset effugium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 14:1)
Et doli iam prudens, neque aliam nisi cito discessu salutis reperiens viam, suadentibus his quibus fidebat, conglobatis trecentis comitibus, secutis eum e patria, cum equis velocissimis, ut in magnis solet dubiisque terroribus, audacter magis quam considerate pleraque diei parte emensa, egressus cuneatim, properabat intrepidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 5:2)
Et leniendi causa flagitii sui vel fraudis, quam meliore consilio pertulerunt, apud imperatoris aures (rumorum omnium tenacissimas) incessebant falsis criminibus Papam, incentiones Circeas, in vertendis debilitandisque corporibus, miris modis eum callere fingentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 17:1)
Et quamquam terrori cunctis erat dum sperabatur, ut acer et vehemens, mox iudices damnari iussurus, quorum perfidia vel secessione Pannoniarum nudatum est latus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 3:1)
eo videlicet more, quo erat severus in gregariis corrigendis, remissior erga maiores fortunas vel verbis asperioribus incessendas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 3:3)
Super his larvale simulacrum Armeniae regis, et miserabiles umbrae paulo ante in negotio Theodori caesorum, per quietem stridendo carmina quaedam neniarum horrenda, multos diris terroribus agitabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 3:2)
Utque ad pernicitatem sunt leves et repentini, ita subito de industria dispersi incessunt, et incomposita acie, cum caede vasta discurrunt, nec invadentes vallum, nec castra inimica pilantes, prae nimia rapiditate cernuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION