라틴어 문장 검색

Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 23:3)
Femur in omnes quattuor partes promouetur, saepissime in interiorem, deinde in exteriorem, raro admodum in priorem aut posteriorem.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 2:1)
neque tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, Heraclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 4:4)
protinusque, si conplicari femur potest, intus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 7:2)
Reposito osse, nihil aliud [noui] curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur, ne, si motum adhuc neruis laxioribus femur fuerit, rursus erumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 8:3)
346, 4 ex cervice ipsius [qui laesus est] - 1. 1011 inter femina ejus [qui curatur], Targa, qui ipse verba qui laesus est ... qui curatur tamquam glossemata expellere jubet.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1910)
idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis quae ad anum testiculosque perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 9:1)
Praeter haec malum vulnus est, quodcumque in alis, vel feminibus, vel inanibus locis, vel in articulis, vel inter digitos est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 9:2)
Renibus vero percussis, dolor ad inguina testiculosque descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 17:1)
At quum vulva percussa est, dolor in inguinibus, et coxis, et feminibus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 19:1)
Minimeque ambulatio convenit, femine, aut crure, aut pede laborante.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 64:7)
Igitur lavari debet, leviter ante ex oleo perfricatus, diutiusque in cruribus et feminibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 26:1)
In testiculis vero, si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis ex talo mittendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 21:1)
Quod si ex ictu testiculis aliquid haesit, fere pus quoque increscit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 22:7)
et ipse testiculus excisus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 22:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION