라틴어 문장 검색

A te principium, tibi desinet, nam petitum misimus opus raptim electis 1 exemplaribus, quae ob hoc in manus pauca venerunt, quia mihi nil de libelli huiusce conscriptione meditanti hactenus incustodita nequeunt inveniri, sane ista pauca, quae quidem et levia sunt, celeriter absolvi, quamquam incitatus semel animus necdum scripturire desineret, servans hoc sedulo genus temperamenti, ut epistularum [non]1 produceretur textus, si numerus breviaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 1:1)
qui constellatione percontantis inspecta pariter annum mensem diemque dixerunt, quos, ut verbo matheseos utar, climactericos esset habiturus, utpote quibus themate oblato quasi sanguinariae geniturae schema patuisset, quia videlicet amici nascentis anno, quemcumque clementem planeticorum siderum globum in diastemata zodiaca prosper ortus erexerat, hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes seu super diametro Mercurius asyndetus seu super tetragono Saturnus retrogradus seu super centro Mars apocatastaticus exacerbassent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 9:2)
hic, ne tibi pendulum tinguat volubilis sentina vestigium, pandi carinarum ventres abiegnarum trabium textu pulpitabuntur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:4)
legimus opus operosissimum multiplex, acre sublime, digestum titulis exemplisque congestum, bipertitum sub dialogi schemate, sub causarum themate quadripertitum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 10:1)
alioquin, si quis est ille qui cum fiduciae praerogativa thematis ante inauditi operam pervulgat, incipit expectationi publicae, quamvis solverit multa, plura redhibere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 4:3)
namque imminet tibi thematis celeberrimi votiva redhibitio, laus videlicet peroranda, quam edideras, Caesaris Iulii.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 7:2)
finis erat, differt avidas audire sorores, dumque chelyn lauro textumque inlustre coronae subligat et picto discingit pectora limbo, haud procul Herculeam Nemcen clamore reductus aspicit atque illic ingens certaminis instar quadriiugi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권137)
peplum etiam dono, cuius mirabile textum nulla manu sterilis nec dissociata marito versarat, calathis castae velamina divae haud spernenda ferunt, variis ubi plurima floret purpura picta modis mixtoque incenditur auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권27)
MISIT etiam tunc isdem uenerandus pontifex ad Etherium Arelatensem archiepiscopum, ut Augustinum Brittaniam pergentem benigne susciperet, litteras, quarum iste est textus:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIV.2)
quarum litterarum iste est textus:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX.6)
Quarum etiam textum litterarum in nostra hac historia ponere commodum duximus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.7)
Cuius synodicae actionis huiusmodi textus est:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION