라틴어 문장 검색

nam cum carminibus soliti illi esse dicantur [et] praecepta quaedam occultius tradere et mentes suas a cogitationum intentione cantu fidibusque ad tranquillitatem traducere, gravissumus auctor in Originibus dixit Cato morem apud maiores hunc epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 3:5)
Cum ergo auferretur, ad caput eius symphoniacus cum minimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto diceret, toto itinere cantavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:6)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Is forte ludis (non satis memini quibus) Dum pegma rapitur, concidit casu gravi Nec opinans, et sinistram fregit tibiam, Duas cum dextras maluisset perdere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.3)
Ipse deus vatum palla spectabilis aurea Tractat inauratae consona fila lyrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 851)
Hinc, ubi praesonuit sollemni tibia cantu, It per velatas annua pompa vias;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 137)
'I procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti,' ut vidit vultus Pallas in amne suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 107:1)
Ter sine perpetuo caelum versetur in axe, ter iungat Titan terque resolvat equos, protinus inflexo Berecyntia tibia cornu flabit, et Idaeae festa parentis erunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권117)
"tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권137)
"illic purpurea canus cum veste sacerdos Almonis dominam sacraque lavit aquis, exululant comites, furiosaque tibia flatur, et feriunt molles taurea terga manus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권217)
"quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권429)
"prima, terebrato per rara foramina buxo ut daret, effeci, tibia longa sonos, vox placuit:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권452)
"valeas, mea tibia dixi:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권455)
"aerane tantum aere repulsa valent et adunco tibia cornu et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, non tuba terruerit, non strictis agmina telis, femineae voces et mota insania vino obscenique greges et inania tympana vincant?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:3)
Sed adhuc Minyeia proles urget opus spernitque deum festumque profanat, tympana cum subito non adparentia raucis obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu tinnulaque aera sonant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION