라틴어 문장 검색

unde et superius ait 'incipe Maenalios mecum mea tibia versus'. non omnia possumus omnes sic Cicero "unum sustinere vix pauci possunt utrumque nemo".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 634)
nam de provincia corripit 'A', ut "Europa atque Asia pulsus". et est Homericus versus *̓ασίωͺ ἐν λειμῶνι *καυστρίου ἀμφι` ῥέεθρα.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3835)
ebur autem tibiarum dicit, quibus in aurem sacerdotis cani solebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1933)
unde et 'assae tibiae' dicuntur, quibus canitur sine chori voce.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4173)
nam apud maiores omne mer- cimonium in permutatione constabat, quod et Gaius Homerico con- firmat exemplo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3064)
Horatius "sub cantu que- rulae despice tibiae":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3282)
A. 3.376 illi quoque versus Homerici huic sententiae suffragantur, quos Cicero in Latinum vertit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 71:4)
"Si ex oliva modulate canentes tibiae nascerentur, num dubitares quin inesset in oliva tibicini quaedam scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:8)
Auriumque item est admirabile quoddam artificiosumque iudicium, quo iudicatur et in vocis et in tibiarum nervorumque cantibus varietas sonorum intervalla distinctio, et vocis genera permulta, canorum fuscum, leve asperum, grave acutum, flexibile durum, quae hominum solum auribus iudicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:1)
itaque ad pingendum fingendum, ad scalpendum, ad nervorum eliciendos sonos ad tibiarum apta manus est admotione digitorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:3)
ut fides igitur et tibias eorum causa factas dicendum est qui illis uti possent, sic ea quae dixi is solis confitendum est esse parata qui utuntur, nec, si quae bestiae furantur aliquid ex is aut rapiunt, illarum quoque causa ea nata esse dicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 157:1)
Ut in fidibus aut tibiis, quamvis paulum discrepent, tamen id a sciente animadverti solet, sic videndum est in vita ne forte quid diserepet, vel multo etiam magis, quo maior et melior actionum quam sonorum concentus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 186:3)
habet enim multitudo vim quandam talem, ut, quem ad modum tibicen sine tibiis canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 338:2)
quorum illa summa vis carminibus est aptior et cantibus, non neglecta, ut mihi videtur, a Numa rege doctissimo maioribusque nostris, ut epularum sollemnium fides ac tibiae Saliorumque versus indicant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:5)
Ut enim in fidibus aut tibiis atque ut in cantu ipso ac vocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimillimarum vocum moderatione concors tamen efficitur et congruens, sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus ut sonis moderata ratione civitas consensu August.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 113:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION