라틴어 문장 검색

illa saepe gregis diti placitura magistro ad iuuenem festa est uecta puella die, cum qua fecundi redierunt munera ruris, caseus et niueae candidus agnus ouis.)
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 518)
Pernam atque ophthalmiam, horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2105)
Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas, meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium, meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus - Agor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2305)
[huius colustra, huius dulciculus caseus, mastigia, huius cor, huius studium, huius savium, mastigia] omnia illa, quae dicebas tua, esse ea memorares mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2341)
sed quemadmodum ex cupressu pinu resina, ex cedro oleum, quod cedrium dicitur, nascitur, quo reliquae res cum sunt unctae, uti etiam libri, a tineis et carie non laeduntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장44)
Larix vero, qui non est notus nisi is municipalibus, qui sunt circa ripam fluminis Padi et litora maris Hadriani, non solum ab suci vehementi amaritate ab carie aut tinea non nocetur, sed etiam flammam ex igni non recipit, nec ipse per se potest ardere, nisi uti saxum in fornace ad calcem coquendam aliis lignis uratur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장49)
nam meridianae regiones propter aestus cariem, tineam, teredines reliquaque bestiarum nocentium genera procreant alendoque conservant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장25)
nam quaecumque ad meridiem et occidentem spectant, ab tineis et umore libri vitiantur, quod venti umidi advenientes procreant eas et alunt infundentesque umidos spiritus pallore volumina corrumpunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장5)
ille enim ait τυρο`σ δ' οὐ λείπει μ' οὔτ' ἐν θέρει οὔτ' ἐν ὀπώρηͺ. sed caseus servari potest, nec mirum est, si quovis tempore quis habeat caseum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 232)

SEARCH

MENU NAVIGATION