라틴어 문장 검색

Nostra tamen iacuere velut praemortua membra Turpiter hesterna languidiora rosa - Quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque, Nunc opus exposcunt militiamque suam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 746)
fac titubet blaeso subdola lingua sono, ut, quicquid facias dicasve protervius aequo, credatur nimium causa fuisse merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:422)
Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi, languida quo fessi vix venit aura Noti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 11)
ecquid adhuc remanes memor infelicis amici, deserit an partis languida cura suas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 42)
publica me requies curarum somnus habebat, fusaque erant toto languida membra toro, cum subito pinnis agitatus inhorruit aer, et gemuit parvo mota fenestra sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 33)
at Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe, est procul et rarus languidiorque venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1018)
fessa resedit humo ventosque accepit aperto pectore, turbatas restituitque comas, dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae fecerunt somnos et leve murmur aquae, blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, et cadit a mento languida facta manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권11)
illic et cantant, quicquid didicere theatris, et iactant faciles ad sua verba manus et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis, cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, et fortunatos obvia turba vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권350)
"lilia deciderant, violas arere videres, filaque punicei languida facta croci, saepe mihi Zephyrus dotes corrumpere noli ipsa tuas dixit:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권194)
Supprimit extemplo vocem firmatque soporem languida permulcens medicata lumina virga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 70:2)
Orbe resurgebant lunaria cornua nono, cum dea venatu, fraternis languida flammis, nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens ibat et attritas versabat rivus harenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:8)
Ille mero somnoque gravis titubare videtur vixque sequi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:14)
bacchae satyrique sequuntur, quique senex ferula titubantes ebrius artus sustinet et pando non fortiter haeret asello.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:8)
titubantem annisque meroque ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 12:4)
quem quicumque parum moderato gutture traxit, haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION