라틴어 문장 검색

titubantem annisque meroque ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 12:4)
Sed enim postquam super ora caputque crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras, deficit interdum, modo se super aera frustra tollere conatur iactasque evolvere silvas, interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce, ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 53:3)
quem quicumque parum moderato gutture traxit, haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:6)
" haec ubi sum furtim lingua titubante locutus, qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 113)
in causa facili cuivis licet esse diserto, et minimae vires frangere quassa valent, subruere est arces et stantia moenia virtus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1111)
in cava ducuntur quassae navalia puppes, ne temere in mediis dissoluantur aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 86)
quassa tamen nostra est, non mersa nec obruta navis, utque caret portu, sic tamen extat aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 118)
credentes nam Christus adit, dubitabile pectus sub titubante fide refugo contemnit honore, virginitas et prompta fides Christum bibit alvo cordis et intactis condit paritura latebris, crede quod emissus solio Patris angelus infit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3191)
sed quid ego haec autem titubanti voce retexo, indignus qui sancta canam?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3245)
et quod tam modicum est ut certa sede locetur iam titubare potest;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3289)
et quod titubaverit intra naturam vitii est;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3290)
Simon, quem vocitant Petrum, summus discipulus Dei, lucis forte sub exitu, cum vesper croceus rubet, curvam vulserat ancoram captans flamina linteis et transnare volens fretum, nox ventum movet obvium fundo qui mare misceat, iactatam quatiat ratem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr1)
infantia repit, infirmus titubat pueri gressusque animusque, sanguine praecalido fervet nervosa iuventa, mox stabilita venit maturi roboris aetas;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2116)
edita de nihilo crescunt, nihilumque futura aut titubant morbis aut tempore victa senescunt, nec natura caret vitio, cui terminus instat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2347)
an quoniam podii meliore in parte sedentes spectant aeratam faciem quam crebra tridenti inpacto quatiant hastilia, saucius et quam vulneribus patulis partem perfundat harenae cum fugit, et quanto vestigia sanguine signet?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2380)

SEARCH

MENU NAVIGATION