라틴어 문장 검색

nec fulmine pro 'tonitru', sine quo numquam fulmen emittitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9221)
unde et in georgicis ait de signis serenitatis "at nebulae magis ima petunt". bonum sane secutus est ordinem, ut post solis et pluvia- rum commemorationem diceret, ortas silvas et animalia cuncta procreata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 383)
quem postea- quam nulla fraude sollicitare in eius amorem potuit, obiectis quibusdam nebulis, ipsum Adonem in penetrale virginis perduxit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1821)
hoc autem genus vitii ex nebula nasci solet, cum nigrescunt et consumuntur frumenta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1512)
nam auster est humilis, ut "mundus ut ad Scythiam Riphae- asque arduus arces consurgit, premitur Libyae devexus in austros". ruit ardvus aether tonitribus percrepat, ut "caeli- que ruina".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3242)
quae tenuem exhalat nebulam dicit agrum omnium rerum feracem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2171)
"Sic congregatis ignium seminibus soles alios atque alios semper splendere, sic exhalatis terrae vaporibus nebulas semper adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere, isdem labentibus pluvias fluere, flare ventos, grandines increpare, vel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora, fulmina praemicare:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:13)
inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum occaecat nigror, flamma inter nubis coruscat, caelum tonitru contremit, grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit, undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines, fervit aestu pelagus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 157:3)
hic tibi strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 2 1:10)
"grande locuturi nebulas Helicone legunto, si quibus aut Prognes aut si quibus olla Thyestae fervebit saepe insulso cenanda Glyconi."
(페르시우스, 풍자, satire 54)
at cum Herodis venere dies unctaque fenestra dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae portantes violas rubrumque amplexa catinum 1accessor a:
(페르시우스, 풍자, satire 5121)
Aequum est induere nuptam ventum textilem, palam prostare nudam in nebula linea?'
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:15)
Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces, interea volucer motis conterrita pinnis Fama volat summique petit iuga celsa Palati atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:11)
Aulaeo misso, devolutis tonitribus Di sunt locuti more translaticio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.11)
Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION