라틴어 문장 검색

Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur omnia saepe gravi tremere et divolsa repente maxima dissiluisse capacis moenia mundi, cum subito validi venti conlecta procella nubibus intorsit sese conclusaque ibidem turbine versanti magis ac magis undique nubem cogit uti fiat spisso cava corpore circum, post ubi conminuit vis eius et impetus acer, tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:1)
sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus, fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:3)
sic fulgorem quoque cernimus ante quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni e simili causa, concursu natus eodem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:6)
Hyginus enim de proprietatibus deorum, cum de astris ac de stellis loqueretur, ait oportere his volucres immolari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:3)
Praeterea tum sedenti in transenna demissum Victoriae simulachrum cum machinato strepitu tonitruum coronam ei inponebat, tum venienti ture quasi deo supplicabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 8:2)
sed quantum, volucres cum bruma coercet, Rura silent, mediusque tacet sine murmure pontus, Tanta quies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:61)
volucresque Geloni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:55)
Si qua fidem meruit superos mirata vetustas, Illis et volucres metuunt insistere ramis, Et lustris recubare ferae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:4)
tunc concolor Indo Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:65)
Tot simul e campis Latiae fulsere volucres:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:5)
Continuo fugere lupi, fugere revulsis Unguibus impastae volucres, dum Thessala vatem Eligilt et gelidas leto scrutata medullas Pulmonis rigidi stantes sine vulnere fibras Invenit, et vocem defuncto in corpore quaerit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:3)
Seu tonitrus ac tela Iovis praesaga notavit, Aethera seu totum discordi obsistere coelo Prospexitque polos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:64)
Omne nemus misit volucres, omnisque cruenta Alite sanguineis stillavit roribus arbor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:71)
fugit ora senatus, Cuius Thessalicas saturat pars magna volucres:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:35)
ne ponti belua quidquam, Ne fera, ne volucres, ne saevi Caesaris ira Audeat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION