라틴어 문장 검색

Serenus tamen dicit poeta Gorgonas puellas fuisse unius pulchritudinis, quas cum vidissent adulescentes, stupore torpebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2898)
profecta igitur Cumas tenuit et illic defecta corporis viribus vitam in sola voce retinuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3214)
nam armorum inopia animi ante utriusque torpebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7882)
et ea hoc co- lore defendit, quo dicat voluisse eum ingenium mortalibus ex ne- cessitate praestare, ne torperent otio, quod ex rerum abundantia procreatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1232)
deum sic feriatum volumus cessatione torpere, ut, si se commoverit, vereamur ne beatus esse non possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 102:3)
Quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 94:4)
'quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 94:4)
lucernae quoque umore defectae tenue et extremum lumen spargebant:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:4)
75 P.L.M. Iam nunc algentes autumnus fecerat umbras atque hiemem tepidis spectabat Phoebus habenis, iam platanus iactare comas, iam coeperat uvas adnumerare suas defecto palmite vitis:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 2:1)
Defectus annis et desertus viribus Leo cum iaceret spiritum extremum trahens, Aper fulmineis venit ad eum dentibus Et vindicavit ictu veterem iniuriam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.2)
Accessit alter aeque defectus pilis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et quidam aeque pilis defectus.2)
Quid vetat et nervos magicas torpere per artes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 717)
sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent, acribus est stimulis eliciendus amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 50:2)
infelix, cui torpet hebes locus ille, puella,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 165:3)
nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, det mihi formosa nava Iuventa manu, non tamen exacuet torpens sapor ille palatum, stabit et in stomacho pondus inerte diu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 105)

SEARCH

MENU NAVIGATION