라틴어 문장 검색

Nos vero, ut et honorem sacris feriis haberemus et vitaremus tamen torporem feriandi atque otium in negotium utile verteremus, convenimus diem totum doctis fabulis velut ex symbola conferendis daturi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 7:1)
Scorpius totus, in quo Libra est, naturam solis imaginatur, qui hieme torpescit et transacta hac aculeum rursus erigit vi sua, nullum natura damnum ex hiberno torpore perpessa.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 25:1)
Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 9:1)
idem corporis torpor ambobus, eadem linguae titubatio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 9:3)
primo qui caedis in ictu Diriguit, ferrumque manu torpente remisit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:6)
Implicitas magno Caesar torpore cohortes Ut vidit, primus raptam librare bipennem Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum, Effatur, merso violata in robora ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:17)
Ut torpore senex caruit, viresque cruentus Coepit habere dolor, Non perdam tempora, dixit, A saevis permissa deis, iugulumque senilem Confodiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:67)
si conscius ensis adacti Stat victor, tenuitque manus, tunc frigidus artus Adligat atque animum subducto robore torpor, Postquam sicca rigens adstrinxit vulnera sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:21)
Aequora lenta iacent, alto torpore ligata.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:27)
Nova vota timori Sunt inventa novo, fluctus nimiasque precari Ventorum vires, dum se torpentibus unda Excutiat stagnis, et sit mare.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:35)
Nocte sub extrema, pulso torpore quietis, Dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis Pectus, et aversi petit oscula grata mariti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:6)
Torpuit et praeceps audito carmine mundus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:22)
Tamen omnia torpor Pectora constrinxit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:4)
Pars ratium maior regimen clavumque secuta est, Tuta fuga, nautasque loci sortita peritos, Torpentem Tritonos adit illaesa paludem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:15)
Natura deside torpet Orbis, et immotis annum non sentit arenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION