라틴어 문장 검색

Charilaus fuit qui ad Publilium Philonem venit, et quod bonum faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 366:1)
ego hanc legem, quod bonum faustum felixque sit vobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam censeo."
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 101:1)
quod bonum faustum felixque rei publicae ipsisque esset, omnes eos liberos esse iubere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 199:1)
in quem postquam omnium ora conversa sunt, clamore ac favore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 259:1)
deos omnes deasque precabantur ut illis faustum iter, felix pugna, matura ex hostibus victoria esset, damnarenturque ipsi votorum quae pro iis suscepissent, ut, quem ad modum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ovantibus victoria obviam irent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 668:1)
patres, quod bonum faustum felixque populo Romano esset, centuriatis comitiis primo quoque die ferre ad populum consules iusserunt ut quod Perseus Philippi filius, Macedonum rex, adversus foedus cum patre Philippo ictum et secum post mortem eius renovatum sociis populi Romani arma intulisset, agros vastasset urbesque occupasset, quodque belli parandi adversus populum Romanum consilia inisset, arma milites classem eius rei causa comparasset, ut, nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 322:1)
'macte' ergo pro 'mactus esto', vocativum pro nominativo posuit, ut Persius stemmate quod Tusco ramum millesime ducis censoremve tuum vel quod trabeate salutas pro 'millesimus' et 'trabeatus', et Vergilius vicinosque ignare paras invadere portus pro 'ignarus', et alibi quos Amasene pater pro 'Amasenus':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 641a4)

SEARCH

MENU NAVIGATION