라틴어 문장 검색

non enim tam mediocriter intumescunt quos nostra iudicia saeculi 2 culpa 3 fortunatos putant, ut de nominibus ipsorum quandoque reminiscendis sit posteritas laboratura:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 3:2)
nam meam haec sola seu compositio seu satisfactio vel 1 mediocriter contumeliam emendat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pudenti suo salutem 2:3)
agrum si mediocriter colas, possides;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 2:3)
videt ille ortus obitusque, quid auster, quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis molem immensam umeris et vix tractabile pondus imposuit - nec enim numerosior altera sacra cura domo - . magnum late dimittere in orbem Romulei mandata ducis viresque modosque imperii tractare manu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam35)
necdum quidem adtonsus, uerum eis, quae tonsura maiores sunt, uirtutibus, humilitatis et oboedientiae, non mediocriter insignitus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:13)
hoc amisso auxilio Perseus animos Macedonum, qui ea pependerant spe, haud mediocriter debilitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 330:1)
ergo satis abunde videtur fecisse, qui ex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter habet notas, eas quae necessariae sunt ad architecturam, uti, si quid de his rebus et artibus iudicare et probare opus fuerit, ne deficiatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장72)
materies earum prolixa, tractabilis ad intestinum opus non minus quam sappinea, habetque resinam liquidam mellis Attici colore, quae etiam medetur pthisicis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장66)
namque sol quibus locis mediocriter profundit vapores, in his conservat corpora temperata;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장9)
Ut satius unum aliquid insigniter facere quam plura mediocriter, ita plurima mediocriter, si non possis unum aliquid insigniter.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 1:1)
quasi mirum est, excusat dicendo 'fata obstant placidasque viri deus obstruit aures'. aut certe voces tractabilis accipe, aut alias tractabilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4392)
voces vllas tractabilis avdit cur mitis, et placidus, et tractabilis non audit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4391)

SEARCH

MENU NAVIGATION