라틴어 문장 검색

tertio post die, ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiae, ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae et Hispani, ad Marcellum transfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 622:1)
Aristomachus unus, quando nec suadendo ad deditionem satis valebat nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendae arcis inveniebat, transfugit ad Hannonem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 40:1)
inde proxima nocte sex milia peditum, equites trecentos, qui praesidio senatui essent, Nolam intromisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 168:1)
tamen tantum afuit ab eo ut ulla ignominia iis exercitibus quaereretur ut et urbs Roma per eum exercitum qui ab Allia Veios transfugerat reciperaretur, et Caudinae legiones, quae sine armis redierant Romam, armatae remissae in Samnium eundem illum hostem sub iugum miserint qui hac sua ignominia laetatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 79:1)
servus unus exulum, pro transfuga intromissus in urbem, conventis paucis initium conloquendi de tali re fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 345:1)
ea intromissa legio una et duae alae cum C. Fulvio legato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 200:2)
alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 393:1)
is cum magna popularium manu transfugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 236:1)
sed naves Romanae a Piraeo venientes intromissumque praesidium absistere incepto coegerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 291:2)
legati deinde regis intromissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 479:2)
transfugit inde ad consulem princeps Bergistanus et purgare se ac populares coepit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 237:1)
ilotarum deinde quidam - hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus - transfugere voluisse insimulati per omnes vicos sub verberibus acti necantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 315:1)
primo equites eorum pauci cum praefectis, deinde universus senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 246:2)
Menippus post eum intromissus optimum fuisse omnibus, qui Graeciam Asiamque incolerent, ait, integris rebus Philippi potuisse intervenire Antiochum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 377:2)
ea omnia vallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION